93
AVCTORIS
PRAEFATIO.
ad Lectorem.
CVm mihi non liceat Lector be¬
neuole, apertius quàm alij ve¬
teres Philosophi scripserunt,
scribere: fortasse scriptis meis
non eris contentus. Praesertim
cum tot Philosophorum libros alios prae ma¬
nibus habeas; sed crede, nec mihi etiam li¬
bros conscribere opus est, quia ex illis nec
commodum, nec vanam ostentationem quaero,
ideo nec quis sum, euulgare cupio. Ea quae
tuae vtilitati iam in publicum tradidi, ma¬
gis quam satis esse mihi videbatur, reliqua
ad Harmoniam, vbi de rebus naturalibus
copiosè proposui, releganda destinaui: atta¬
men hortatu amicorum, & hunc tractatum de
Sulphure conscribere debui, in quo an ad
priora addere aliquid opus est, nescio, imò
neque hic etiam si tibi tot Philosophorum
scripta non satis faciunt, satis faciet; Et ma¬
ximè si tibi quotidiana operatio naturae non
satis exempli est, nulla exempla iuuabunt:
nam si ista quomodo natura operatur ma¬
turo iudicio considerares, non opus haberes
tot Philosophorum volumina, quoniam meo
in.
A 2