93
TRACTATVS
escunt. Est Elementum praestantis¬
simum ad celandum & manifestan¬
dum ea, quaesibi concredita sunt: grossum
est & porosum, graue respectu suae
paruitatis, sed leue respectu suae natu¬
rae: est etiam Centrum Mundi, tum
& aliorum Elementorum. Per eius Cen¬
trum transit Axis Mundi vtriusque
Poli. Est porosum, vt diximus, sicut
spongia, quae nihil ex se profert. Sed
quicquid alia tria in illud stillant &
proijciunt, omnia recipit, seruanda
seruat, manifestanda manifestat: nihil,
vt diximus, ex se profert, sed est rece¬
ptaculum aliorum, & est in quo om¬
ne productum manet, ac per calorem
motiuum in illo putrefit, ac per eun¬
dem, separato puro ab impuro, multi¬
plicatur: quod graue est, in illo occul¬
tatur; & leue pellit calor in eius super¬
ficiem: est omnis seminis & commistio¬
nis nutrix & matrix: nihil quidem aliud
praestare potest, quàm tuêri semen &
compositum ad maturitatem vsque.
Est frigidum, siccum, temperatur aqua:
extra est visibile fixum, intus verò
inuisibile & volatile. (Virgo) est ex
Creatione (distillationis) Mundi, re¬
lictum