93
TRACTATVS.
aequalitatem, coguntur iterum ad Po¬
lum Arcticum centrum suum reuer¬
ti, & ita continuè cursum suum ob¬
seruare. In quo cursu à Polo Arctico
ad Polum Antarcticum per medium seu
axem mundi per poros terrae diffun¬
duntur, & hoc secundum majus &
minus scaturigines oriuntur, & postea
in flumina excrescunt congredientes,
ac iterum illuc vnde egressae sunt, re¬
uertuntur, & hoc motu vniuersali
incessabiliter fit. Has aquas aliqui vt
diximus ignorantes, motum vniuer¬
salem & polorum operationes, in
corde maris consumi, sed ab astris ge¬
netari dicunt (quae nihil materiale
producunt nec generant, nisi quod
virtutes imprimunt & spirituales in¬
fluentias, quae tamen non dant pon¬
dus.) Aquae igitur non generantur, sed
ex Centro maris per poros terrae in
niuersum mundum egredi scito; ex
istis fundamentis naturalibus Philo¬
sophi inuenerunt varia instrumenta
ac ductus aquarum & fontanas, cùm
scitur naturaliter aquas non altius
ascendi posse, nisi vt egrediuntur; &
nisi ita essent in natura, ars nequaquam
po¬