93
TRACTATVS.
25
poros sudat, vt in Polonia Vvieliciae,
& Bochniae. Sic etiam cum aquae per
loca callida sulphurea continuo ar¬
dentia transeunt, incalescunt, vnde
Thermae oriuntur; sunt enim in vis¬
ceribus terrae loca in quibus natura
mineram sulphuream distillat, sepa¬
ratque, vbi ab igne centrali illa accen¬
ditur. Per haec loca ardentia aqua cur¬
rens secundum propinquitatem & re¬
motionemmagis minusve incalescit,
& sic in superficiem terrae erumpit, ac
sulphuris saporem retinet; sicut om¬
ne iusculum à sua decoctione carni¬
um. Eodem modo fit cum aqua per
loca mineralia, siue cuprea, siue alu¬
minosa transiens, eorum saporem ac¬
quirit. Talis igitur est distillator con¬
ditor omnium rerum, in cuius manu¬
hoc distillatorium est, ad cuius exem¬
plum distillationes omnes à Philoso¬
phis inuentae sunt, quod ipsemet al¬
tissimus Deus ac misericors, absque
dubio hominibus inspirauit: qui po¬
terit, quando erit sancta eius volun¬
tas, aut ignem centralem extinguere,
aut vas frangere, & erit omnium finis,
Sed cum eius bonitas in melius ten¬
dit.