93
TRACTATVS
19
tiuum. In hoc Elemento est ima¬
ginatum semen virtute ignis, quod
constringit menstruum mundi, illa
vi occulta, vt in arboribus & herbis,
cum per poros terrae ac spiritualis ca¬
loris, exit sperma cum semine, & vir¬
tus aeris in proportione constringit
illud, & congelat guttatim, & sic de
die in diem, de gutta in guttam, cres¬
cendo arbores magnae eriguntur, si¬
cut in li. 12. Tractatuum tractatum est,
In hoc Elemento sunt omnes res in¬
tegrae, per imaginationem ignis, &
est plenum virtutis diuinae. In illo
namque inclusus est Spiritus Altis¬
simi, qui ante creationem ferebatur
supra aquas (teste sacra Scriptura) &
volauit super pennas ventorum. Si
igitur ita est sicuti est, quod Spiritus
Domini in illo ferebatur, quid dubi¬
tas, quod de virtute sua diuina in illo
reliquit?. Nam hic Monarcha solet
ornare habitacula sua, ornauit enim
hoc Elementum Spiritu vitali omnis
creaturae. In illo namque est semen
omnium rerum dispersarum, cui à
creatione statim vis illa magnetica
(vt supra diximus) à summo opifice