93
DE SVLPHVRE.
32
buit, nam in paradiso homo immor¬
talis erat, quod omnes Theologi, &
ipsa Sacra scriptura testatur, rationem
tamen sufficientem immortalitatis
nullus Philosophus hucusque ostendit,
quam huius scientiae S. inquisitori scire
conuenit, vt videre possit, quomodo
ista omnia naturaliter fiunt, & faci¬
lissimè intelligi possunt. Verum &
verissimum est, omne compositum
huius mundi corruptioni subesse ac
separari posse, quae separatio in regno¬
animali mors appellatur, homo au¬
tem cum etiam ex quatuor Elementis
compositus & creatus est, quomodo
immortalis esse poterat, hoc natura¬
liter fieri, credere difficile est, imò
supra naturale. aliquid hucusque ha¬
betur, Deus tamen Philosophis viris
bonis ante complura secula hoc na¬
turaliter esse inspirauit, quod tu à no¬
bis sic accipe.
Paradisus erat & est locus talis à
summo conditore rerum ex veris
lementis non Elementatis sed puris¬
simis temperatis, in summa perfectio¬
ne anatisatis creatus, & omnia quae¬
cunque in Paradiso sunt, ex ijsdem
Ele¬
C 5