93
TRACTATVS
35
intendunt. Haec immortalitas prin¬
cipalis fuit causa, quod Philosophi
hunc lapidem quaerere ingeniati sunt,
sciuerunt enim hominem ex talibus
Elementis integris creatum esse. Me¬
ditati sunt igitur de Creatione ista,
quam cum naturalem esse cognoue¬
runt, coeperunt scrutari an talia ele¬
menta incorrupta possunt haberi, aut
si illa in aliquo subiecto coniungi &
infundi possent, quibus ipse Altissimus
Conditor rerum inspirauit, composi¬
tionem talium elementorum in auro
esse, quoniam in animalibus fieri est
impossibile, cum ex elementis corru¬
ptis vitam sustentare debent; in ve¬
getabilibus etiam non est, quia in¬
aequalitas Elementorum in illis in¬
uenta est; & cum omnia creata ad
multiplicationem inclinata sunt,
proposuerunt Philosophi in hoc re¬
gno minerali hanc naturae possibili¬
tatem experiri, qua inuenta, alia in¬
numerabilia arcana naturae inesse
viderunt, de quibus vt de secretis di¬
uinis parcissimè reliquerunt. Sic
igitur habes quomodo elementa cor¬
rupta in subiecto cadunt, & separantur,
quando