93
TRACTATVS. 37
tior, interdum sagacis artificis ingenio¬
fiunt res immortales, maximè in reg¬
no minerali. sic omnia solo igne, &
ignis regimine fiunt; & perducuntur
in esse, si me intellexisti. Hic igitur
habes Elementorum originem, &
naturas eorum ac operationes quam
breuissime descriptas, quod ad nostrum
propositum hoc loco sufficit. Nam
alias si quodlibet Elementum descri¬
beretur vt est, magnum volumen
riretur, nostro proposito non necessa¬
rium. ista omnia vt diximus ad Har¬
moniam remittimus, vbi Deo fauente
si nobis vita superstes erit, de natura¬
libus copiosius relinquemus.
DE TRIBVS PRINCIPIIS
omnium rerum.
DEscriptis hisce quatuor Elementis
ad tria principia rerum descen¬
damus, quomodo autem illa produ¬
cuntur, ex quatuor Elementis sic ac¬
cipe.
Postquam natura ab Altissimo
Creatore omnium rerum Priui legium
feudi super hanc Monarchiam mundi
ac¬