93
DE SVLPHVRE.
40
vis reducere in locum debitum, opus
est vt sit lauata ab omni peccato, lo¬
cus quoque sit purificatus, vt in illo
anima possit glorificari & non amplius
separari. Iam ergo habes trium Prin¬
cipiorum originem ex quibus tuum
est imitando naturam Mercurium
Philos. & eorum primam materiam
producere, & ista principia rerum,
maximè metallorum ad tuum pro¬
positum deducere, cum sine istis prin¬
cipijs impossibile est tibi aliquid per¬
ficerè per artem; cum & natura ipsa
sine ipsis nihil facit, nec producit. Hęc
tria sunt in omnibus rebus, & sine illis
in orbe nihil est, nec naturaliter erit.
Sed quoniam supra scripsimus quod
veteres Philosophi duotantum prin¬
cipia nominarunt, ne inquisitor
aberret, sciendum est, quod licet illi
sulphur & Mercurium descripserunt,
sine sale tamen nequaquam ad hoc
opus accedere potuerunt, cum illud
est clauis & principium huius sacrae
scientiae: illud est quod aperit portas
iustitiae, illud est quod claues habet ad
carceres infernales, vbi sulphur ligatum
iacet, sicut aliquando latius dabuntur
D
ista,