93
DE SVLPHVRE.
42
maximè operi Philosop. adaequatur.
Corpus est terra, Spiritus est aqua,
nima est ignis seu sulphur auri. Quan¬
titatem corporis auget Spiritus, virtutem
verò auget ignis; Sed quia magis est de
Spiritu in pondere quam de igne, ex¬
altatur Spiritus & opprimit ignem,
trahitque ad se: & sic quilibet eorum
crescunt in virtutem, & terra quae est
intermedium illorum, crescit in
pondere. Omnis igitur indagator artis,
concludat in suo animo quod quaerit
ex his tribus, & huic in auxilium
succurrat, vt possit vincere suum Con¬
trarium; posteà addat ad pondus na¬
turae suum pondus, vt adimpleatur
defectus naturae per artem, & ita vincet
suum contrarium. Diximus in Ele¬
mento terrae, terram nihil aliud esse
quam receptaculum aliorum, id est
subiectum in quo ista duo ignis & aqua
certant, mediante aere; si praedomina¬
tur aqua, producit res temporales &
corruptibiles; si autem ignis vincit,
quod ducit res perpetuas & incorru¬
ptibiles. considera igitur quod tibi sit
necessarium.
Scias praeterea quod ignis & aqua
sunt
D 2