93
TRACTATVS.
est, nisi alias anathema artis esse velit.
Est enim ita communiter nominata,
vt etiam non aestimetur; ideò inqui¬
sitores ad alias subtilitates se conuer¬
tunt, quam in naturae simplicitate
manerent. Non dicimus tamen Mer¬
curium Philosophorum commune
quid esse & aperte nominari, sed de
materia, ex qua Philos. sulphur suum
& Mercurium creant, quoniam Mer¬
curius Philos. non habetur per se su¬
per terram, sed ex sulphure & Mercu¬
rio coniunctis educitur arte. non prodit
in lucem, nudus enim est, sed à natura
miris modis inuolutus est. Conclusiuè
dicimus repetendo sulphur & Mer¬
curium esse mineram nostri argenti
viui, (coniuncta tamen) quod argen¬
tum viuum habet, posse metalla sol¬
uere, occidere, & viuificare, quam po¬
testatem accepit à sulphure acetoso
suae propriae naturae.
Sed vt adhuc melius concipere possis,
audi quae differentia est, inter nostrum
argentum viuum, & Mercurium vulgi.
Mercurius vulgi non soluit aurum nec
argentum vt ab illis non separetur, ar¬
gentum verò viuum nostrum, soluit
aurum