93
DE SVLPHVRE.
50
ratur lapis Philosophorum. Est qui¬
dem in omnibus rebus, sed in extra¬
ctione eius vita desisteret: sine cogni¬
tione tamen rerum naturalium prae¬
sertim in regno numerabili, similis
eris caeco qui vsu ambulat. Talis qui¬
dem artem non nisi casualiter quęrit,
& etiamsi sicut multoties accidit casu¬
ab aliquo materia tractatur argenti
viui nostri, tunc vbi incipere debet,
opus suum finit, & sic sicut casu inue¬
nitur, casu amittitur; quia nescit su¬
per quid suam intentionem fundare
debet. Ideò haec scientia est donum
Dei Altissimi, & nisi Deus per ingenium
bonum vel per amicum alicui reue¬
lauerit, difficilè cognoscitur: nam
non omnes Gebri, non omnes Lullij
esse possumus. Et licet Lullius vir¬
subtilis ingenij fuit, tamen si ab Ar¬
noldo artem accepisset, certè similis
fuisset alijs qui illam cum difficultate
inquirunt, siquidem & Arnoldus ab
amico accepisse consitetur, facilè enim
scribere cui ipsa natura dictat. Est
Prouerbium: facilè est addere inuentis.
Omnis ars & scientia magistro facilis,
sed incipienti discipulo non sic, & ad
hanc