93
TRACTATVS
53
num est confidere in principibus,
quoniam homines sunt, vt ait Psalm.
Omnes hi à Deo Spiritum vitę habent,
quo ablato, puluerem omnia esse; sed
sperare in Domino Deo, quo sicut
à fonte bonitatis omnia bona abun¬
dantissimè fluunt) tutum & securum
est. Tu igitur quicunque cupis ad hanc
S. Scientiam accedere, pone in primis
spem integram in Deo Creatore tuo,
illumque precibus fatiga, & crede fir¬
miter, te ab illo non derelinquendum;
quoniam si Deus cor tuum candidum,
& spem integram in se positam cog¬
nouerit, facilè dabit medium, per hanc
siue per aliam viam adiuuabit te, vt
voto potiaris. Initium sapientiae timor
Domini. Ora, sed nihilominus & labo¬
ra, Deus quidem dat intellectum, sed
tu illo scias vti: nam sicut sunt dona¬
Dei, intellectus bonus, & occasio bo¬
na, ita est poena peccati, quando omit¬
titur occasio bona.
Sed vt ad propositum redeamus, di¬
cimus argentum, viuum materiam
primam istus operis esse, & verè nihil
aliud, quidquid additur illi, oritur ex
illo. Diximus aliquoties quod ex tri¬
bus