93
TRACTATVS.
55
peratio, extra quàm non est alia, quae
vera sit. Errant itaque omnes, qui di¬
cunt aliquod particulare extra hanc
vnicam viam & naturalem materiam
verum esse, etenim non habetur ra¬
mus, nisi ex trunco arboris. Impossibile
est & fatuum; ramum prius quam ar¬
borem producere velle; facilius est
ipsum lapidem conficere, quam par¬
ticulare aliquid etiam simplicissimum,
quod sit vtile & in examinatione cum
naturali persisteret. Sunt tamen multi¬
qui gloriantur se posse facere lunam
fixam, sed melius facerent vt plumbum
vel stannum fixarent, cum meo iudicio¬
idem labor est, quia ista non resistunt
examini ignis, donec in sua natura
sunt; luna autem in sua natura satis fixa
est, nec opus habet fixatione Soph isti¬
ca. At cum quot capita tot sensus, nos
relinquimus cuilibet suam opinionem
qui non vult sequi nostrum consilium
& naturam imitari, maneat in suo
errore. Bene quidem particularia fieri
possunt habito arbore, cuius surculi
varijs arboribus inseri possunt, sicut
habita vna aqua variae sortis carnes
decoqui possunt in ea, & secundum
car¬