93
TRACTATVS.
47
succedit, ad Sophisticationes conuer¬
tuntur, & tentant mira opera vana,
dealbando, rubificando, lunam fi¬
xando, animam auri extrahendo, quod
in Praefatione libelli 12. Tractatuum
hoc fieri posse satis negatum est. Non
quidem negamus, imò omni esse
necessarium dicimus, an nam metalli¬
cam extrahi debere, sed non ad Sophi¬
sticam operationem, sed ad opus Philo¬
qua extracta & purgata, iterum corpori
suo reddi debet, vt fiat resurrectio ve¬
ra corporis glorificati. Nunquam hoc
nostrum propositum fuit, si ne grano¬
tritici triticum multiplicare posse, sed
vt illa anima extracta aliquod aliud
metallum Sophistico modo tingere
possit, falsissimum esse scias, omnesque
qui de hoc gloriantur falsarios esse,
sed ista in tertio principio de Sale co¬
piosius, cum hic non est locus exten¬
dere calamum.
DE SVLPHVRE.
INter tria Principia Sulphur meritò
Philosophi primo loco posuerunt,
sicut dignissimum Principium, in cu¬
ius