93
TRACTATVS
67
Herbario cognosci? Vex: Veteres illi
Philosophi ex ipsomet Naturae fonte
sua recepta conscripserunt. Alch. Quo¬
modo, mi Domine? Vox: Scito, quod
omnes res in terra, & super terram ex
tribus Principijs generantur, & produ¬
cuntur: aliquando duobus, quibus ta¬
men tertium adhaeret: qui igitur nouit
tria Principia, & pondus illorum, vt
illa Natura coniungit, facilè ex deco¬
ctione gradum ignis in subiecto, an
bene, aut malè, vel mediocriter coctum
idque secundùm majus vel minus, in¬
telligere poterit: nam cuncta vegeta¬
bilia ab his, qui tria Principia noue¬
runt, cognoscuntur. Alch. Et hoc quo¬
modo: Vox: Ex visu, ex gustu, & odore;
in his tribus sensibus concluduntur
etiam tria Principia rerum, & gradus
eorum decoctionis. Alch. Domine,
dicunt quod Sulphur est Medicina.
Vox: Imò & ipse Medicus est, & qui il¬
lum ex carceribus liberant, illis pro
gratitudine & sanguinem suum in
medicinam dat. Alch. Domine, ha¬
bita vniuersali Medicina, quàm diu
homo potest se conseruare à morte?
Vex: Vsque ad terminum mortis: cautè
tamen