93
TRACTATVS.
71
chymistę: quoad tractatus semper illi
sunt victores, & certè ego non sum po¬
stremus, modò inimici eius mecum
tractare velint: si tractabunt, esto secu¬
rus, quòd causa cadent. Domine, crede
mihi, Alchymistae sciunt tractare. Si
tantùm mecum tractare velint, Sulphur
confestim liberabitur. Vox: Placet mi¬
hi ingenium, audio quòd probatus sis.
Alch. Domine, dic adhuc mihi, si hoc
est verùm Sulphur Philosophorum. Vox: Hoc
quidem est Sulphur, sed si Philoso¬
phorum est, tuum est scire. Satis ego
tibi de Sulphure dixi. Alch. Domine si¬
etiam eius carceres inueniam, an cum
liberare potero? Vox: Si scies, optimè
poteris; facilius est enim illud libera¬
re quam inuenire. Alch. Domine rogo
dic adhuc inihi si illud inuenero, fa¬
ciam ne ex illo lapidem Philosophorum. Vox.
O amice non est meum diuinare, tu
ipse videto: attamen si matrem eius
noueris, illam secutus fueris, sulphure
soluto lapis in proptu erit. Alch. Do¬
mine in quo subiecto est hoc sul¬
phur? Vox. Scito pro certo quod hoc
sulphur est magnae virtutis: minera
eius sunt omnes res mundi, est enim