477
fuerit, cum non solum huiusmodi libris perperam quippe recusis & adductis (quos
quidem antedictus Osualdus Crollius illiusque haeredes & mandatarii vbicunque
depraehensos siue propriâ authoritate vel Magistratus loci illius auxilio sibi ven¬
dicare poterunt) de facto priuandum, sed & poena insuper decem marcharum auri
puri fisco nostro Caesareo fraudis vindici & saepedicti Osualdi Crollii eiusve haere¬
dum vsibus ex aequo pendenda decernimus, omni spe veniae sublatâ mulctandum.
Dummodo tamen istiusmodi libri nihil in se scandalosum Orthodoxae Religioni
Catholicae, Sacrique Rom. Imp. constitutionibus aduersum, vel bonis moribus con¬
trarium siue in praefatione siue in textu contineant. Et iam dictus Osualdus Crol¬
lius terna vt minimum singulorum operum exemplaria propriis sumptibus quàm
primum ad Cancellariam nostram Imperialem transmiserit. Mandamus ergo
vniuersis ac singulis nostris & Sa. Imp. Regnorumque & Dominiorum nostrorum
haeredit sriorum subditis & fidelibus dilectis cuiuscunque status, gradus, Ordinis,
Conditionis, dignitatis, aut praeeminentiae existant, tam Ecclesiasticis quàm secu¬
laribus, praesertim verò iis qui in magistratu constituti vel proprio vel superiorum
suorum nomine & loco iuris & Iustitiae administrationem exercent, ne quenquam
Priuilegium hoc nostrum Caesareum temerè & impunè transgredi, violare aut
spernere patiantur, quin potius contumaces, si quos compererint, praescriptâ poena
plecti aliisque idoneis modis coerceri curent. Quatenus & ipsi eandem mulctam
euitare & grauissimam indignationem incurrere noluerint, Harum testimonio
literarum manu nostrà subscriptarum & sigilli nostri Caesarei impressione muni¬
tarum. Datum in arce nostra Regia Pragae die secunda mens. Maii Anno Do¬
mini Millesimo Sexcentesimo octauo, Regnorum nostrorum Rom. trigesimo ter¬
tio, Hungarici trigesimo sexto, & Bohemici itidem trigesimo tertio. &c.
RVDOLPHVS
Ad Mandatum Sa. Caes.
Maiest. proprium
Io. Baruitius
Leop. à Stralendorff