477
Principis est
studium Sapi¬
entiae promo¬
vere, ac Natu¬
rae & Artis se¬
creta indagare.
EPISTOLA.
ingenuorum fortunae indignatione dejectorum, humique
jacentium animos erigant, & quia Virtutis amantissi¬
mi Virtuti deditis libenter praestò sunt, sua benignitate,
favore, ac munificentia pristinam Principum Huma¬
nitatem imitati, viris dignis egestatis onere pressis, ac
commoditati publicae consulere cupientibus, & valenti¬
bus, olementer succurrant.
Cùm autem multis abhinc saculis, Inclyte Princeps,
consuetudine diuturna sit receptum, ut libri Novi Viris
Principibus (quos omnium maximè, mysteria maxima
nosse, & his donari prae aliis decet) consecrentur, quò illo¬
rum patrocinio & favore ceu Minervae aegide muniti,
ab injuria Invidorum Calumniantium (prout est im¬
mundi hujus mundi, ubi semper alter in alterius livet &s
grassatur ingenium, corrupta consuetudo) eo magis vin¬
dicentur: non dubita vi hos meos labores, & hoc vigilia¬
rum mearum munus Tuarum Virtutum meritis ascri¬
ptum, Illustrissimae Celsitudini T. offerre, eamque huic
Maecenatem & Patronum deligere, ut si improbi qui¬
dam Sophistae, crassa livoris & calumniandi insania il¬
lud arrodere velint, ipsum iam Tuum sactum discretio¬
nis perspicacia, ac judicii candore feliciter protegas atque
defendas: Siquidem Antiquissimorum Regum, Princi¬
pum, & Sophorum Exemplo laudatissimo, inter paucos
hac