477
3
AD PIUM ET CANDIDUM LECTOREM,
Chymicae ac Philosophicae Medicinae studiosum,
OSUALDI CROLLII,
ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS CHRISTIANI
ANHALTINI Medici,
PRAEFATIO Admonitoria.
QUAMVIS, benevole lector, Romani Angeronam,
Graeci Harpocratem, Taciturnitatis nomine commen¬
darint: omnes etiam antiqui Philosophi secreta prophana¬
re, Naturaeque thesauros sordidis, & nondum defaecatis
hominibus temerè prostituere, Actaeonis exemplo gra¬
viter prohibuerint: Attamen cum Pater noster coelestis,
nos omnes affluenter suis donis praeveniens, SOL sit,
mnibus aequaliter lucens (sine respectu enim & invidiâ Bonis & Malis, Gratis
& Ingratis suam communicat lucem) meritò hunc, cujus filli esse debemus, imi¬
tari tenemur: iique omnium maximè, quos sua gratiosâ misericordiâ, è tenebroso
Laborum Errorumque labyrintho & circumferentiâ ad manifestam Quietis &
Veritatis semitam ac centrum deduxit. Ideò talentum mihi à Patre Luminum
concreditum impiâ quadam taciturnitate in sudario, diutius inhumanâ obrue¬
re invidiâ non visum fuit: cum ingenuis animis Sapientiae fores semper patè¬
re debeant, neque talibus Μουσῶν θύραι unquam conspectae fuerint à ἄφθονοι. Beni¬
gnum namque & humanitatis plenum officium est, erranti proximo, viae praemon¬
stratorem se praebere facilem, non errantem verò, in vil rectâ retinere. Quo no¬
mine, amice lector, ad Divinae Maiestatis & Liberalitatis (cujus instrumentum
A 2
Ps 145. sect. 9.
Matth. 5.
Ioh. I. sect. I.
Strabo ait tùm
demum mor¬
tales imitari
deos, cum be¬
nefici fuerint.
Matth. 25.
Luc. 19.
Victor.
Dona Dei cre¬
scunt & augen¬
tur communi¬
cando.