477
1. Joh. 4.
Sap. I.
loh. 17.
Anima enim
DEI proles &
Imago.
Apoc. 22.
Siracid. 15.
sect. 14.
Ier. 21. sect. 8.
Gen. 2. sect. 17.
Arrogatio
nim alterius
bonorum, ne¬
cessario duo
incommoda
affert secum,
licet & sui ipsi¬
us Latrocini¬
um & mortem.
Lapsus est de¬
fectus ab uni¬
tatem.
Creavit Ho¬
minem Deus
ut numerus &
ruina Angelo¬
rum inobedi¬
entium in Re¬
gno Coelorum
restauraretur.
29
ADMONITORIA.
amatores videri. O magnum miraculum Homo cuius unimus Deo per Christum
unitus, veram possidet omnium rerum Sapientiam, & omnium Arcanorum
cognitionem absolutissimam.
Porrò qui cognoscit se ipsum, Fundamentaliter cognoscit in se omnia, ac
intra Tempus & Aeternitatem locatus Supra se contemplatur Deum aeternum
Creatorem suum, ad cujus imaginem & similitudinem cum reliquis Angelis
est amore imperscrutabili conditus: Iuxta se novit Angelos aeviaeternos pares
socios & comites, à quibus corpore, & futuro judicio saltem discriminatur: In¬
fra se magnum videt Mundum visibilem, cujus simulachrum gerit, & omnes
Creaturas, cum quibus symbolum habet, videlicet Parentem suum ex quo natus
est, secundum externum & mortale corpus. Natura enim Homini versatilis &
versipellis ingenii vero Proteo, flexibilem indidit animum, ut in medio hu¬
bius mundi Paradiso constitutus, Divinâ cooperante Gratiâ Sursum se erigendeo
in Quietum Angolum regenerari, vel fortunae suae faber Deorsum serpendo in
Inquietum Brutum degenerare possit. Sed Creatura Rationalis libera, neglectâ
paterna admonitione, & obedientia debitâ, instar Furis & Latronis è medio ad
se ipsam reflexa, sproto Creatore suum MALUM & Proprium Nihil, voluntario
damno & exitio experta est: Et ita abutens indulgentissimi Patris liberalitate
quam dederat ille liberam optionem è salutari sibi noxiam fecit, & non conten¬
ius sua sorte more Luciferi ambitiose appetens altiora ex opposito se locans contra
Deum, tandem ex deliciarum horto, insperatâ metamorphosi in hanc lachryma¬
bilem & tenebrosam Miscriae & Ignorantiae vallem dejectus fuit. Primus
nim Homo relictus in manu consilit sui sponte sua, à recta calle declinavit in ex
tremum Miseriae gradum, & utriusque Boni & Mali possessionem in sui perniciem
appetiit, prout Hermes & Moises sufficienter demonstrant. Homo, mundi copu¬
la, ullimum animal admirandum & honorandum sexto die loco lapsorum An¬
gelorum post reliqua omnia è LIMO TERRAE, seu totius mundi machina visi¬
bili è Coelo seu Coelestibus Sphaeris & Terra compacta, videlicet è subtilissima.
Essentia totius machinae mundi in unum corpus concentrata, extrahitur & forma¬
tur à summo Spagyro in formam corporalem: nimirum è praestantissimo Compo¬
sito & subtilissimo Extracto totius mundi, ex Centro omnium circulorum: Idèò
Nazianz. de Hominis opificio, Homo à Deo post reliqua factus ut Deus in ipso ex¬
primeret, sub brevi quodam compendio, quicquid diffuse antea fecerat, omnia vi¬
D 3