477
Ars imitatur
Naturam de¬
fectumque ejus
supplet, corri¬
git, castigat,
juvat & pro¬
movet, imò et
iam Naturam
superat.
Experimen¬
tum (ut & ju¬
dicium) sine
Scientia fal¬
lax, difficile, &
ad sortem est
sed cum Scien¬
tia certum &
verum.
Remediorum
nulla usquam
penuria, sed
nostra eorum
plerunque tur¬
pis ignorantia.
Sicuti duo
sunt genera
Medicorum,
num quod mi¬
raculosè sanat, alterum naturaliter per medicamenta: Ita cuius libet morbi duae sunt origines, una Naturalis, altera
Coelestis: Verbum Domini sanat Coeleste, Naturale mediis naturalibus restituitur.
42
PRAEFATIO
compedibus liberatum, ut suas vires exerere possit, & in actum ex potentia Na¬
turali ac debita Resolutione (eadem enim Resolutionis Rerum, quae Composit io¬
nis via, quia Ars filia Naturae matri, & Natura Arti consentit) reductum, acti¬
ones ostendet Divinas, Sed pauci tanto dignantur munere Divum: Aurum ut
compactum solvant potabile in Aurum. Inter Vegetabilia habuissent Crocum,
Rutam, Scordium, Melissam, Chelidoniam, Macerem, Ocymum, & sexcenta
jusmodi. Inter Animalia Cornu Cervi, Monocerotis, Os de corde Cervi, & id
genus alia: Quae omnia debitè praeparata, & facta Spiritualia (quaecunque enim
ad curationem requiruntur, omnia in Spirituum potestate continentur, qui mor¬
borum diversoria soli sciunt, terra siquidem omnis est mortua, cortices & siliquae
non gignunt, sed soli Spiritus Rerum in corporibus agunt) adhibitâ etiam me¬
thodo legitima, medentur afflicto Cordi, non externis illis & superficiariis ut di¬
ctum est qualitatibus, sed vi internâ, propriâ, specifica, Harmonica simili: For¬
mae in medicina seu Astra medicamentorum, per Alchymiam à corporibus sepa¬
rata, sunt vera directoria: Astrum enim seu Coelum saltem Arcanum dirigit non
corpus: novit enim equus praesope suum, aves nidùm, aquilae cadaver & quodli¬
bet medicamentum innatâ vi magneticâ (quae meritò ἰδιότης ἄῤῥητος dici po¬
test) petit locum suum, & tendit ad membrum sibi conformacum, consentanea
consentaneis, domestica domesticis naturali desiderio se applicant, quemadmodum
à veris Philosophicis medicis diligentissimè fuit observatum, longa Experientia
omnium indubitatissimâ Regula. Ideò Celsus Romanus medicus consentit ad
Curandi rationem nil magis conferre, quàm Experientiam omnium artium ma¬
trem, quâ constat doctissimos medicos non rarò a rustica vetula victes. Idem
de aliis sex Principalibus membris & partibus corporis Humani audiendum:
Externum Macrocosmicum Cerebrum est Oleum Argenti, Liquor Sapphiri,
Smaragdi, Musci, Vitrioli &c. Internum microcosmicum confortans. Pulmo¬
num & totius pectoris Balsamus, sunt flores CHIBUR, seu Sulphuris.
Hoc pacto non ad leves saltem morbos auxilia seu Remedia crassâ Miner¬
parata, reperta fuissent, sed etiam ad Chronicos illos Astrales & Fixos qui ob¬
radices tàm altas multorum judicio desperati & à medicorum vulgo, loca, semi¬
na, nativitates, radices ac morborum centra non intelligente aestimantur incu¬
rabiles. Nullus enim morbus est, quatenus morbus, qui non suam habeat medi¬
cinam, nisi occulta praedestinatione mortalibus incomprebensa, peculiari Numi¬
nis irâ