477
Experientia
quotidiana,
quae suum fi¬
nem nondum
assecuta est,
multa veterum
errata detegit.
Paracelsus in Chirurgia
magna.
Philosophus
verus originem
habet ex co¬
gnitione Coeli
& Terrae; & il¬
lorum Natu¬
ram & proprie¬
tatem exactè
novit.
Ex admirari
coeptum est
Philosophari.
66
PRAEFATIO.
poribus & Nationibus in saeculi consumptionem immutabili lege destinata) sa¬
gacium hominum conatibus eruenda, quàm quae nostris sensibus sunt pervia. Na¬
tura siquidem, cum sit circularis, difficulter ab ullo mortalium ob vitae brevita¬
tem integraliter comprehendi poterit: Haec cum ita sint, neutrorum sive vete¬
rum sive Theophrasti Medicina in totum reiicienda: neque sic amplectenda, ut si¬
quae alia inventa fuerit melior, huic quoque locum relinquamus, quia dies diem do¬
cet, & secunda prioris magister est, ambae simul sunt conferendae, & quicquid
melius in utraque fuerit retinendum. Homines cum sint, humana quoque patiun¬
tur, alicubi errant, alicubi contraria & pugnantia scribunt, nonnunquam aese i¬
psis dissentiunt, in multis hallucinantur, nec omnes omnia vident. Solus Spiri¬
tus sanctus plenariam omnium scientiam habet, qui distribuit omnibus secun¬
dum certam mensuram, & spirans ubi vult, multa sibi reservat, ut semper nos
habeat sui discipulos.
Sit autem verus Medicus, Naturae minister, non magister, & Hippo¬
cratis ac Galeni sententiâ Philosophus medendi peritus: Et quia duo Philosophan¬
tium genera, quidàm naturas rerum Elementares sub sphaera Lunae, vulgari mo¬
do inquirunt, quidam longè splendidiores & veriori nomine Philosophi Arca¬
na & Naturae secretiora vestigant, hi Naturae primitiora adyta & sanctuarium
ejus ingrediuntur, ac veram habent cognitionem & experientiam Luminis Na¬
turae, unde veri Medici oriuntur: Nam innata vis Naturalis crescentium Ter¬
rae, per Chymiam copulata cum constellatione Firmamenti, mediante dexterita¬
te medici, ab Influentia coelesti causatâ, haec tria demum genuinum pariunt medi¬
cum: At secundum Paracelsum primò sit legitimus NATURAE INTERPRES,
cujus Oeconomiam solùs scrutatur, ejusque universam latitudinem, omnes omni¬
um Creaturarum species & genera per se cognita, tandem in Homine etiam in¬
tuetur. Philosophia docet vires & proprietates Terrae & Aquae, sicuti Astro¬
nomia Firmamenti & Aëris: Philosophia & Astronomia faciunt perfectum
Philosophum, non solùm in macrocosmo, verum etiam in microcosmo. Medicus
habeat cognitionem Philosophiae & Astronomiae: Chiromantia enim, Pyroman¬
tia, Geomantia, sunt Elementa Astronomiae & Philosophiae: Theophrasti enim
& Platonis judicio, illi demum veri Philosophi censendi sunt, qui stupendum hoc
Naturae opificium, per universae Creaturae ingentem hanc machinam contem¬
plantur, admirantur: qui Coelorum corporumque ardentium qualitates, affectio¬
nes