477
115
CHYMICA.
coagulationes admittunt fixas, difficulter resolubiles (tales
in suspectis partibus & consentaneis mineris perpetuò reci¬
piuntur) per CONCOCTIONEM Hippocratis, vel MITIGA¬
TIONEM Paracelsi, seu EPICRASIN Galeni, (aequipollentes
videlicet indicationes curativas) tutissimè & convenienter
curantur: non obtemperant enim facultatibus crudis Pur¬
gantium medicamentorum communium, quae corporeis &
crudis spiritibus agunt, quae spirituum morbosorum efferve¬
scentias exasperant: Posteaquam verò spirituum fervores
cessaverint, resolutaque materia, coagulationem consentaneam
acceperit, quia vinculis spirituum destituitur, faciles admit¬
tit Purgationes.
In morbis Chronicis, ut Epilepsiis, Quartanis, Colicis,
Nephritide, Podagricis, & omnibus affectibus Tartareis, Hy¬
drope & Leprosis affectibus Impuritates Radicales RESO¬
lutione non Concoctione propriè & primò curantur. Fru¬
stra enim Concoctionum signa in eis expectantur: Resolu¬
tione confestim instituenda est cura, Consumptione, Destru¬
ctione, Ablatione: si Mitigatio confluxerit felicius proposi¬
tum assequemur. Fructus vero, Paroxysmi, & fructuum ef¬
servescentiae in nonnullis speciebus praedictorum morbo¬
rum Concoctionum & Contemperationum Indicationes
requirunt: Et ibi locum habet Hippocratis decretum asse¬
rentis Concocta solum medicanda nisi turgeant.
TARTARUS VITRIOLATUS.
Recipe Salis Tartari albissimi, aliquot vicibus secundum artem
P 2
Praeparatio ad
levem eductio¬
nem sine laesione
Naturae.
Aph. 22. sect.
primae.