477
125
CHYMICA.
gnem arenae vehementissimum per octo dies digerendum
collocabis, si forte adhunc aliquid de Mercurio non satis prae¬
cipitato immixtum esset, illud spontè sublimabit se in vitri
collum, quod postea ferreo circulo candente franges, & su¬
periorem partem in qua crudus Mercurius affixus haeret, caute
& leniter auferes, massam vero in fundo restantem eximas,
& ter Spiritum vini desuper incendas, & postea ad suos usus
reponas: Ita securè datur intra corpus.
Praecipitavi aliquando amalgamata Auri & Argenti seor¬
sim, per duos annos, & quàm vis pulverem rubicundum nan¬
ciscerer, tamen nondum erat debitè fixus, nec in usum medi¬
cum commodè adhiberi poterat, sine ulteriori praepara¬
tione.
Qui volet ejusmodi praecipitatum per amalgationes in¬
tra tres vel quatuor menses bono igne adhibito conficere,
videbit pulchras cupressi instar in ipso vitro crescentias, &
saepius massam eximendo ac terendo habebit ignis violentiâ
materiam terream, postea per oleum Sulphuris ut iam dictum
in pulverem flavum praecipitandam & figendam.
Observationes.
1. Signum veri praecipitati est, si cum auro fortiter tera¬
tur, nec aurum inde dealbetur, sicuti ex contactu Mercurii
fieri consuevit.
2. Non est necesse ut sit omnino fixus, ea enim ratione
amitteret vim suam purgandi.
3. Nullus est praecipitatus qui non possit reduci, si fi¬
Q 3