477
127
CHYMICA.
tollit omnia ulcera Venerea, & similes fluxiones reiterata
Dosi.
10. In Ictero nil praestantius.
11. Datur etiam in Peste, cum Pilulis pestilentialibus
Ruffi.
12. In ulceribus malignis & foetidis expurgandis commi¬
scetur unguentis.
Paracelsus in Luis curatione exhibuit cum Electuario de¬
succo Rosarum, & Phaedro cum spiritu Tartari successu feli¬
cissimo pustulas Venereas expulit.
Huserus p. m. affirmavit mihi se ex ejus frequentissimâ ex¬
hibitione, nullam unquam deprehendisse noxam, nisi quod
interdum propter biliofas vomitiones, aegrotantes de dolore
aliquando etiam de ardore quodam gutturis ac oris con¬
questi sint, qui statim adhibito levi gargarismo vel usu Tertae
sigillatae, si ardor in gutture fuit, sopiebatur.
Dosis & usus.
A gr. 3 4. 5. ad 6. in corporibus praesertim robustis.
Offertur cum Pilulis appropriatis.
In doloribus capitis cum Pilulis Cochiis.
In doloribus brachiorum cum Pilul. de Hermodactyl.
Vel miscetur Extractis purgantibus.
In succo Liquiritię melius operatur quàm in Theriaca: of¬
fertur etiam in Conserva Rosarum aut in saccharo Rosaceo,
vel deglutiatur in pane hostiario, superbibendo tantillum
vini.