477
130
BASILICA
pro medicina corporis.
In primo modo Mercurius sine ulla additione certis in¬
strumentis per se redigitur in Cinnabarim rubicundissimam.
In secundo modo mortificantur corrosivi spiritus Vitrio¬
li & Salis in Mercurio sublimato, è quo miro & simplici arti¬
ficio homogeneo fit pulvis Crystallinus planè insipidus: U¬
num è praestantissimis Catharticis, per se vel cùm aliis Cata¬
potiis in usu medico radicaliter omnia noxia è corpore hu¬
mano pellens. Hoc illis non videbitur mirum, qui sciunt Mer¬
curium esse Balsamum Naturae, in quo est virtus Incarnativa
& Regenerativa, mirabiliter renovans & clarificans ab omni¬
bus Impuritatibus.
FLORES BUTYRI
ANTIMONII.
Recipe Antimonii Ungarici, & Mercurii sublimati ana lib. j.
terantur ac misceantur diligenter, & in retorta vitrea luto ob¬
ducta in arena mediocri igne destillentur, tunc liquor instar
Butyri seu glaciei egreditur, si concrescit in collo retortae, ut
saepe fieri solet, tunc admota pruna forcipe comprehensa li¬
quescat, ne obstructione impediatur destillatio.
Hunc Liquorem vulgò vocant Mercurium Vitae, cùm
tamen sit summè corrosivus: Et fuerunt quidam ita temera¬
rii, qui cùm illo impunè luserunt de corio humano.
Si aqua calida illi affundatur, tunc Salia corrosiva resol¬
vuntur, & flores albi petunt fundum, qui diligentissimè ab
omni salsedine multoties aquâ calidâ edulcorandi: Ille pul¬
vis