477
137
CHYMICA.
Si summus adsit dolor capitis.
Apponitur capiti & fronti linteum madefactum aqua
Lactucae & Rosarum cum aceto & oleo Rosarum.
PANCHYMAGOGON.
Inter omnia medicamenta Cathartica, licet nec labori
nec sumptui pepercerim, nullum tamen multiplici experi¬
mento facto potui adhuc investigare, quod minori molestia
assumptum operationes desideratas felicius exequeretur
quam Panchymagogon.
Si Antimonium, quod apud vulgus propter vomitio¬
num vehementiam infame & abominabile evasit, ita prae¬
parari posset, ut saltem per inferiora suam obiret functio¬
nem sine illa vulgari vehementiâ, quae tamen in assignatis
meis praeparationibus antecedentibus ipsi maxima ex par¬
te adempta est, vix daretur in rerum natura Catharticum
jucundius: Sed praeparationem ejusmodi saepissimè attenta¬
tam, nondum licuit Pyrotechniae beneficio impetrare, mul¬
tò minus illam apud ullum Chymicum videre, quamvis o¬
stentationis gratia multi de illa, ut & de Auro potabili falso
glorientur.
Recipe Specierum Diarrhod. Abbat.
Diambrae ana unciam unam.
Ex his Tinctura in digestione per quatuordecim dies, ut de¬
cet, quotidiè aliquoties movendo, per Spiritum vini extrahi¬
tur & seorsim custoditur.
S