477
143
CHYMICA.
fraude honesta, fuco ingenioso, & officioso Medicis a Plato¬
ne permisso mendacio possunt exhiberi, cùm nullum ingra¬
tum praeseferant saporem.
SPECIFICUM PURGANS
PARACELSI.
Primò Purificatio Vitrioli à suo Sulphure fiat sequenti
modo:
Recipe Vitriolum Ungaricum, & solve in aqua communi in
aheno cupreo, soluto insperge oleum Tartari commune, ad
tres libras Vitrioli unciae quatuor olei Tartari circiter requi¬
runtur, refrigescant una, postea quod clarum est aufer, Sul¬
phur enim foetidum huic operationi inidoneum, instar ar¬
gillae fundum petiit: claram solutionem fac paulatim evapo¬
rare donec fere crustam incipiat obducere, postea in frigido
in lapillos concrescet Vitriolum, quod servetur.
Secundò Destillatio Spiritus Tartari instituitur in hunc
modum.
Recipe lib. duas Tartari albi crudi, affunde mensuram Spiritus
vini, clauso vasis orificio in calido hypocausto, per quatuor¬
decim dies unâ digerantur: postea destilla in lento cinerum
igne donec incipiant guttae flavae oleosae egredi, ubi cessandum
Egressum Spiritum seorsim serva, caput mortuum permitte,
ut igne forti tàm diu evaporet, donec Tartarus mediocriter
calcinatus sit, non tamen ad albedinem, sed in colore nigro
desinendum: supra hunc Tartarum affunde priorem Spiri¬
tum egressum, stet per tres dies in Balnei putrefactione, post