477
149
CHYMICA.
Impuritates, igitur Diureticis & Diaphoreticis opus.
I. SAL SUCCINI.
Hujus praeparandi modùm paulò post olei Succini de¬
scriptionem indicabo.
Dosis & Usus.
A granis tribus ad 4. 6. 8. & 10. in aqua Petroselini seu O¬
nonidis.
Mirabiliter pellit remoratam urinam.
2. SPIRITUS SALIS.
Recipe Salis Cracoviensis nativi, vel Salis marini exiccati vel
calcinati lib. 4. affundendo aquam pluvialem, impasta vel
malaxa cum albae argillae figulinae recentis & per setaceum
cribratae libris duabus (vel quod melius, argillae loco suma¬
tur matrix si haberi possit, seu cortex Terram sigillatam in¬
volvens & proximè ambiens, & è qua Terra sigillata tanquam
nucleus eruitur, sic enim efficaciorem liquorem ad usus me¬
licos habebis) inde facias orbiculos rotundos seu oblongos,
quos retro fornacem ad duritiem exiccatos impones retor¬
tae terreae luto obductae, vix ad dimidietatem impletae: jun¬
gatur Recipiens satis capax, & servatis Ignis gradibus, donec
phlegma egressum est, ultimò pelle forti & indesinenti igne
aperto continuando, donec spiritus albi omnes egressi sunt.
Destillatio eadem quae in paranda aqua Forti adhiberi so¬
let.
T 3