477
151
CHYMICA.
solidae substantiae adstrictione contrahit, unde corpora con¬
dita siccat, & à putredine vindicat. Hae igitur virtutes, cum
crudo insint Sali, quanto potiores Spiritui ejus convenien¬
ter praeparato?
1. Paracelsus illo usus est in omnibus morbis bis in mense
semper tres guttas exhibendo: Renovat Hominem, praesertim
si aliquot folia auri in illo solvantur, Sal enim omnia praeser¬
vat. Alioquin etiam spiritum Salis feliciter cum oleo Vitrioli
miscuit, & postea ad varios morbos intra corpus cum maximo
successu exhibuit, pręsertim in hydropicis cum aqua Absinthii.
2. Leprosos, & alios tàm virorum quam mulierum mor¬
bos in vino sumptum sanat, & fanguinem purificat.
3. In Hydrope miscetur Sali Absinthii, vel aliquot guttae
offeruntur in aqua Absinthii quotidiè, donec Hydrops in
paucis diebus evanescat.
4. Ad confortationem capitis in aqua Lavendulae, Ma¬
joranae, Salviae.
5. Ad Cor, in aquis Cordialibus frigidis, Violarum, Rosa¬
rum, item Borraginis, Melisse.
6. Ad Stomachum, cùm aqua Menthae, ita appetentiam
cibi auget.
7. Ad Hepar cum Cichorio, Lactucâ, Carduo benedicto.
8. Ad Splenem, cùm Endivia, Portulaca.
9. In Peste, cum aqua appropriata Cordiali: Infecta etiam
regio illo ungatur, apostema retrocedit, & venenum sine no¬
xa expellitur per aliud emunctorium.
Si guttae quatuor cum uncia semis Electuarii Juniperini