477
153
CHYMICA.
Usus ejus ab extra.
1. Cum aquis appropriatis mixta, utiliter parti dolenti
Podagricae inungitur.
2. Penetrat omnes venas, carnem, ossa, & promovet o¬
mnium ulcerum curam.
3. Ubi membra contracta, & de sede mota sunt, sive sit
Contractura, sive Apostemata, inunctio instituatur, cùm ap¬
propriatis unguentis.
4. Omnia ulcera cacoethea, insanabilia, foetida, ut Fistu¬
lam, Cancrum, Lupum & similia Phagedaenica cum inun¬
ctione continuata in parvo tempore sanabis.
SPIRITUS SALIS NITRI.
Eodem planè modo & simili Ignis regimine Spiritus Sa¬
lis Nitri destillatur, qui per fumum rubicundum egreditur.
Hoc saltem notandum quod ad j. partem Salis petrae pu¬
rificati, tres partes argillae figulinae admisceri solent, pro ef¬
formandis globis oblongis, post exiccationem demum ad o¬
pus adhibendis.
Usus & Dosis.
In Colica: Et hoc nemini videatur mirum, siquidem in
simili affectu crudum Nitrum nonnulli offerunt: nam spiri¬
tus Salis microcosmici effervescentia & malignitas ex hujus
debito usu mirè inhibetur & reprimitur.
V