477
Herbae & flores
inter destillan¬
dum flavas
guttas emit¬
tentes.
164
BASILICA
Dosis.
Dosis Salis à gr. 10. 12. 15. ad scrupulum j. ex aquis conve¬
nientibus, Cinnamomi [sic], Buglossae.
Offertur etiam in aqua Roris Majalis supra triticum, vel
frumentum collecti.
Vel ex Aqua Rorellę vel Roris Solis quae destillando flava
egreditur, quod mirum est, sicuti etiam Crocus facit, & Ver¬
basci florum succus expressus insolatus & destillatus.
Notandum si Perlae per acetum Botin resolvantur, & edul¬
coratum Sal in cella suis mensibus in liquorem fluat, tunc hu¬
jus liquoris aliquot guttae, miro & jucundo spectaculo coa¬
gulant optimum vini Alcohol in Butyrum scissile.
SAL CORALLORUM.
Eodem modo Sal Corallorum paratur, Concharum mar¬
garitiferarum, oculorum Cancri, & aliorum Crustaceorum
lapidum.
Resolvuntur autem omnia haec Salia mensibus Junio, Ju¬
lio & Augusto demum, in cellariis, supra porphyrium vel vi¬
tream tabulam, in liquorem, tunc enim propter Antiperista¬
sin cellae sunt frigidiores: Alijs autem mensibus frustra reso¬
lutionem attentabis, aut solitis mensibus indicatis difficiliorem.
Tincturam Corallorum veram & genuinam apud nemi¬
nem adhuc videre contigit: Optima enim quae affusione A¬
quae mellis extrahi creditur, potius Tinctura Aquae mellis est
quam Corallorum. Multa enim sunt Menstrua si stant ali¬
quandiu in digestione, per se spontè rubescunt (ut in spiritu
Tere¬