477
BASILICA
170
ri peculiariter praeparato extraxerunt essentiam coloratam
magno aegrotantium juvamine in usum medicum adhi¬
bitam.
ELIXIR PROPRIETATIS PA¬
RACELSI.
[ Recipe Myrrhae Alexand.
Aloes Epat.
Croci Orientalis ana unc. 4.]
Pulverisentur omnia diligenter & in vitrum indantur, hu¬
mectando optimo Spiritu vini Alcoholisato, postea affun¬
ditur rectificatum oleum Sulphuris per campanam factum
(pręparetur illud oleum è Sulphure flavo seu subgriseo, tem¬
pore pluvio, sic majorem copiam habebis) ad eminenti¬
sam 4 digitorum, ponatur in digestione & circulatione per
duos dies, tandem quod tinctum & extractum fuit per in¬
clinationem separa, materiae in fundo restanti bonum S. vi¬
mi affunde, & circulando per menses duos iterum colora¬
tum extrahe, separa, ac priori liquori colorato misce. Fae¬
ces in fundo lentè destillentur, quod primò egreditur, ad¬
datur superiori Tincturae, & ita per mensem adhuc sine de¬
stillatione circulentur. Sapor est suavis, non amarus, mul¬
to minus Empyreuma sapiens, ut fieri solet vulgariter destil¬
lando.
Diligenter observandum materiam primo irrorandam
Spiritu vini, ut fiat quasi pasta, & demum oleum Sulphuris
affundendum, alioquin tota materia in nigredinem combu¬
retur,