477
173
CHYMICA.
litatem referat. Haec omnia si debito & Chymico artificio
misceantur, habentur odorifera Balsama aromatum & ve¬
getabilium, tàm pro externo illitu, & inunctione Narium &
Temporum, quàm pro interno usu efficacissima, secundum
simplicium usum & proprietatem.
VII.
ANODYNUM, MITI¬
GATIVUM, SOMNIFERUM,
SEDANS.
Multi sunt morbi, qui absque Anodynis sanari non pos¬
sunt: Ergò in omnium morborum curationibus, ubi
dolorum comites vigiliae, viriumque resolutiones adfuerint,
Anodyna intrinseca appropriata possunt administrari, ut ab¬
latis symptomatum ipsis radicibus pernitiosorum cruciati¬
bus, amica quies Naturae reddatur.
Somnus enim est Arcanum in medicina, supra omnes gem¬
mas & lapides pretiosos: Et qui arcanum somniferum à ve¬
ra Essentiâ sumptum (quando videlicet morbi inimici quie¬
scentes intempestivè à somno excitati sunt) potest Naturae e¬
genti commodè applicare, magnifaciendus est apud aegro¬
tum medicus.
LAUDANUM PARACELSI
LAUDATISSIMUM.
[Recipe Opij. Thebaici uncias tres.
Y 3