477
BASILICA
176
ad dosin unam, antequam mulieribus exhibeatur.
6. Faeces Opij, Hyoscyami, specierum Diambrae &c. post
Tincturae extractionem calcinantur, & Sal secundum artem
extractum miscetur circa finem integrae compositioni.
7. Ab omnibus illis, quae Spiritu vini extracta sunt, tan¬
dem post digestionem duorum mensium, Spiritus vini in Bal¬
neo iterum abstrahatur ferè ad mellis consistentiam, & tum
demum Sal Perlarum, Corallorum, Mumia trita, Lapis Be¬
zoar, Unicornum, Os de Corde Cervi, Moschus, Ambra pul¬
verisata miscentur: Et quia Olea destillata difficulter Extra¬
cto miscentur & semper supernatare solent, omnibus Oleis
nominatis in vitro prius in vicem mixtis aliquot guttae Spiri¬
tus vini affundi solent, & diligenter commisceri, ita invicem
uniuntur, & postea facilè permiscentur toti compositioni,
quae tandem in lentissima cinerum digestione in alembico
caeco per mensem majoris efficaciae & operationis ergò fer¬
mentari poterit.
ELECTUARIUM LAU¬
DANI.
[Recipe Opij
Succi è Rad. Hyoscyami Essentificatorum ana unciam
unam.
Essentiae radicis Mandragorę cum S. v. extractae drach¬
mas sex.
Specierum Diambrę sine Moscho & Ambra praeparat
uncias quatuor.
Salis