477
190
BASILICA
Ab extra etiam tempora & vertex Capitis utiliter illo li¬
quore inunguntur.
OLEUM SUCCINI.
In hoc parando diligentia non vulgari opus est, requirit
enim convenientem & debitum ignem. Albo Succino è pu¬
rissimo & mero Bitumine in mari generato, in medicina uti¬
mur, non flavo.
Recipe ergò Fragmentorum Succini albi (exempli gratia duas
vel 3 libras) & crasso modo tundas, non in pulverem tenuem
teras: Eluantur prius si opus sit aquâ communi sordes, dein¬
de ponatur in Cucurbita vel alembico non nimis alto, & ef¬
fundatur bona quantitas aquae Rosaceae & Betonicae (quod
fit ne Oleum comburatur, & ut harum aquarum vehiculo fa¬
cilius stillare incipiat) imponatur capitellum capax cum ro¬
stro satis amplo, & vas recipiens adaptetur, & in arena, clausis
utrobique pro more vitrorum juncturis, servato Ignis gradu
convenienti & continuo ne refrigescat, (alioquin instar picis
nigrescit & vitrum frangit) destillatio absolvatur. Cave et
iam ne Ignis nimium in valescat, alioquin recipiens pericli¬
tatur.
Primò egreditur aqua & oleum album cum spiritibus nu¬
bium instar, deinde non amplius spiritus egreditur visibilis,
sed in capitello striae apparent, ut in destillatione Spiritus vi¬
ni videre est: tandem venit oleum flavum, hîc cessandum à
destillatione, vel mutato recipiente excipe seorsim oleum ru¬
beonigrum subsecuturum: ultimo ascendit Sal sublimatione:
Caput