477
195
CHYMICA.
Vires & Usus.
1. Apoplecticis, Epilepticis, & Vertiginosis mirè confert,
si extremitates narium, tempora, vertex, interius etiam pala¬
tum, exigente necessitate inungantur, noctu & die per inter¬
valla.
Pro praeservatione singulis septimanis tantillo, alae Na¬
rium mixtâ hac pulpâ pollice modicè inuncto, una cum ver¬
tice semel atque iterum inungantur.
2. Contra malignam & pestiferam auram.
3. Omnes Animales & Vitales spiritus recreat.
4. Arcanum in Colica, si umbilicus eo inungatur.
5. Matricis aegritudinibus mirè confert, si inungatur ven¬
triculus & umbilicus, etiam Naturalia mulieris suffocationem
patientis, tunc confestim recreatur: ad nares autem illarum
eo tempore foetida adhibeantur, qualia sunt Castoreum, Assa¬
foetida.
Usus ab extra saltem est: tantillum extremitatibus narium
admovetur pro libitum: per unum aut alterum diem suavis il¬
le odor vix evanescit.
OPHTHALMICUM.
[Recipe Vini Malviatici lib. j.
Aquae stillatitiae albuminum ovorum coctione indu¬
ratorum lib. j.
Aquae sanguinis humani unciam j.
Bb 2