477
199
CHYMICA.
Rasurae Tamarisci
Buxi ana m. j.]
affunde S. v. Opiaticum, videlicet à Laudani confectione re¬
siduum, ad eminentiam trium vel 4 digitorum, stent in ca¬
lore, vitro clauso, donec tingatur spiritus: De hoc spiritu
Tincto tantillum in ore contineatur, parte illa ubi sunt do¬
lentes dentes, postea iterum expuatur: reiteretur si opus est.
Si dens sit concavus, gossypium intinctum imponatur. Ef¬
ficacissimè omnes dolores dentium sopit.
PECTORALE
LAC SULPHURIS.
Recipe Sulphuris flavi triti vel cribrati, vel florum Sulphuris
partem j & Salis Tartari partes tres, pone in vitro ore capaci,
luto obducto collocetur in arenam, affundatur aqua pluvia¬
lis destillata ad eminentiam 6 digitorum: Vitri quarta pars
sit vacua, quae extra arenam promineat, subiice ignem suc¬
cessivè, ut bulliat, lignea spatula diligenter agitetur, donec
Sulphur ferè omne in illis ebullitionibus solutum sit, quod
spatio 5 vel 6 horarum fit, tunc enim liquor rubescit, medio¬
criter saltem se inspissando instar lixivii: Si aqua inter bulliendum
evanescit, affundatur alia fervida: ultimò ubi ferè omne Sul¬
phur solutum est, & liquor rubeus ad eminentiam trium digito¬
rum transversorum restat, tunc ita calidè filtratur, per chartam Em¬
poreticam, & defiltrata calida solutione parum in alio vitro poni¬
tur, & confestim dum adhuc calet, affunditur vinum (sunt qui