477
209
CHYMICA.
vitur & permeat vias seu plateas itineris Coelestis (ubi ad Pla¬
netarum aliarum ve stellarum domos & hospitia divertit, si¬
quidem ejus ductu Planetae omnes agitantur, pręsentiâ non¬
dum conjuncti torquentur, & conjunctione corporali lae¬
tantur) confortando illarum vim, & operationem, quàm in
Aëre habent, excitat (cum Marte videlicet Calorem, cum
Saturno Frigus) & unicuique infundit Lumen, vitam, & mo¬
tum usque ad infima & profundissima loca Terrae. Unde ab
Heraclito Fons Luminis Coelestis, ab Orpheo Lux Vitae &
Oculus Mundi, seu vivificus Coeli Oculus, qui omnibus re¬
bus calorem, lucem, vitamque inspirat: Ignis externi natura
est omnes Ignes in occulto latentes vivificare: Ita Sol à Deo
ordinatus in eum finem in hunc mundum, ut omnes occul¬
tos & quiescentes Ignes incendat, nimirum Sphaeras Plane¬
tarum qui nobis non apparerent, per se enim sunt mortui, si
vero incenduntur, sunt vivi & operantur suas proprietates:
A Paracelso Sol vocatur Spiraculum Vitae Elementorum: à
Platone & Zoroastro Coelestis & Invincibilis Ignis vocatus
est: Pater Luminum splendorem Ignis sui emittens & com¬
municans primò Soli & ceteris Coelestibus corporibus, indè
tanquam per media instrumenta in hunc Ignem nostrum
influit: Et hoc modo omnium Planetarum vires & virtutes
in Sole reperiuntur: Et Jamblichus verè dixit: Quicquid ha¬
bemus doni, habemus a Sole, vel ab ipso solo, vel ab ipso per
alia, quamvis enim aliquid ab alijs habeamus, illud tamen à
Sole mutuatum est. Ideo in Sole Coeli Corde, ut in potenti
scaturigine vel fonte reperiuntur Coelestes occultae opera¬
Dd
Sol à nemine
accipit, sed ar¬
det & lucet
semper de se, &
à sole Deo regi¬
tur.