477
213
CHYMICA.
Rationes meas hic in medium proferam, donec probabilio¬
res ab aliis adducantur. Quemadmodum enim Sal nitrum
& Sulphur sunt hostes, & se invicem non compatiuntur, ut
videmus in praeparati Pulveris Tormentarii accensione: Eo¬
dem modo Sal Armoniacum & Tartarus sibi contrariantur:
Quando ergo Sal Armoniacum cum oleo Tartari sub hoste
conjungitur, faciunt ex illâ mutuâ pugnâ Aurum cadere, in
Aqua Regis prius solutum, & oleum Tartari percutit Spiri¬
tum nitri summè purificatum, qui se in illo conflictu conjun¬
git cum Sulphure Solis suo adversario: Et quia Sulphur il¬
lud Solis à Natura summè depuratum est, & vulgari nostro
combustibili Sulphure longe subtilius, ideò valentius & in
minori quantitate operationes suas stupendas potenter per¬
ficit: Eodem planè modo, quo Sulp hur vulgare & Sal petrae
in Pyrio Pulvere conjuncta & incensa, magnum strepitum
& fragorem facere animadvertimus.
Haec Calx in oleo Salis instar Butyri liquescit, idque pro¬
pter remanentiam siccorum spirituum Salis nitri, Vera ta¬
men & Radicalis non est solutio, quia iterum in corpus re¬
duci potest.
Hucusque est mea Experientia, quam olim etiam Augu¬
stissimo Imperatori nostro RUDOLPHO expetenti, cùm aliis
quibusdam secretis medicis communicavi.
Sequitur jam Processus Auri Potabilis ulterior, quem sin¬
gulari munere acceptum Chymiae studiosis (ut & reliqua)
gratis at non expertum libenter & fideliter offero.
Recipe Urinae Hominis sani bibentis vinum circiter 20 men¬
Dd 3