477
Nemo pericu¬
lo semel facto
utetur secundae
vicae.
216
BASILICA
Hunc processum poterit experiri qui volet: si solutio esset ru¬
bicunda, arrideret magis siquidem solutiones Auri, quae per cor¬
rosiva flavo fiunt colore, non dicuntur esse radicales solutio¬
nes, cum vas stanneum seu argenteum in quod infunduntur,
nigredine afficiant, quod Philosophicae solutiones facere non
creduntur quae sunt rubicundissimae: Insuper Metalla imper¬
fecta tingunt, nec in corpus ullo artificio, nisi per projectionis
modum reduci possunt. Lullus dicit praestare Ignem arden¬
tem comedere cum oculis Basilisci, quàm loco Auri Potabi¬
lis, seu medicinae per scientiam ignoratae, Venenum applica¬
re, quia Aurum Sophisticatum est totum impuritate plenum
ex Igne contra Naturam, cum quo Sophista operatur: nam
statim per res acutas Ignis contra Naturam (Humanae Na¬
turae contrarias) Calor Naturalis mortificatur & dissolvi¬
tur, & resolvuntur Cordis spiritus, in quibus Calor Natura¬
lis conservatur. Ideo P. Severinus vere affirmat in sua Idaea,
Perfectissimorum corporum Balsama & desideratas propri¬
etates illorum, tàm duris (propter perfectam combinationem
Elementorum) corporum carceribus contineri, ut favorem
& benevolentiam, quàm Humanae Naturae debent, demon¬
strare non possint: Fiat ergo manifestatio occulti, quia o¬
mnes herbae & mineralia ab intra sunt sanguis & sanguinei
coloris, & sic praeparata facilè sanguinem nostrum immuta¬
re, & ad suam complexionem elevare possunt. Ita Corallo¬
rum, Perlarum, Gemmarum, Auri, Argenti, reliquorumque
metallorum virtutes dolent se frustrâ in mundanam provin¬
ciam venisse, & mortalium scelestam temeritatem inconti¬
nenter