477
221
CHYMICA.
In aqua Centaureae, Vino, Rosarum, Anthos.
5. In omnibus morbis capitis, in aqua Lilij convallij, La¬
vendulae.
6. In Ictero efficax est in aqua Chelidoniae 15 vel 20 gut¬
tae cum sudore.
7. In Peste miscetur cum saccharo Candi & Electuario
Juniperino, & sic etiam loco prophylactici sanitatis utimur.
8. Inuncti hydrargyro & male affecti Oleo Vitrioli cum
Theriacâ mixta sudando restituuntur.
9. Externè Alopeciam, unamquamque Tineam tribus die¬
bus illiniendo per se vel cum aqua Chelidoniae curat.
10. Tollit omnem serpiginem, scabiem, pruritum, & quic¬
quid cuti solet adhaerere, tentiginem pravam, syrones, etc. Sed
sine commiseratione fiat inunctio, & pro defensivo opodel¬
toch adhibeatur.
11. Post evacuatum corpus cum Theriacâ seu aquis ap¬
propriatis ferè in omnibus morbis exhiberi potest: aciditate
enim sua putredinem omnem arcet, partium vero tenuitate
obstructiones pellit.
Dosis.
Modus exhibitionis est saporis in acidum mutatio: Dan¬
tur in aquâ Acetosae vel specifica aliâ potandae tot guttae, quot
dentes stupidos non reddant, manifestam tamen gustui aci¬
ditatem concilient: per se nullùs sit ejus usus, sed cum vehi¬
culo, & parcus. Hoc si Chymicorum iniquus quidam con¬
vitiator intellexisset, intempestivo & immodico Olei hujus
Ee 3
Nemo sine do¬
lore sanitatem
recuperat, in¬
star praegnantis
quae sine dolore
non convalescit.