477
227
CHYMICA.
Primò purgatio instituatur Turpeto minerali vel Panchy¬
magogo, vel Floribus Antimonij albis: Ablata materia pec¬
cante, postea sequens Pulvis exhibeatur:
Recipe Cochlearum longas testas, quae propè piscinas & lacus
reperiuntur, affunde acetum de vino paratum, stet per no¬
ctem, tunc extrahit mucorem, quem diligenter abrades cum
scopis ferreis, quibus aurifabri utuntur, postea testas illas ob¬
longas totas calcinando incinera ad albedinem & pulverisa.
Usus & Dosis pulveris.
Dosis scrupuli duo instante paroxysmo in haustu Cere¬
visiae calidae, cum tantillo butyro recenti. Rarò bis vel ter¬
tiò assumitur, quia primus haustus plerunque per sudorem
sanat: Ideò in lecto se continentes infirmi sudorem expe¬
ctent.
Nota medicamenta debere ex Theophrasti mente in Fe¬
bribus exhiberi instante paroxysmo, vel paulo ante, ut simul
cum paroxysmo operentur,
[Recipe Olei Vitrioli scrupulum j.
Salis Absinthij scrupulum j & semis.
Aquae Cichorei unciam j. misce.]
Post hunc assumptum haustum patiens sudorem in lecto
tectus expectet, abigit omnes febres. Robusto datur hic po¬
tus integer: imbecilliori detur in tali dosi:
[Recipe Olei Vitrioli scrupulum semis.
Ff 2