477
229
CHYMICA.
Juniperinum & Succini floribus Sulphuris essentificatum,
ac per papyrum bibulam prius filtratum, omniaque cir¬
cula lentissimo cinerum calore per 14 dies. Habebis secre¬
tum, quod in Peste & morbis Epidemicis ex DEI benignita¬
te ad miraculum operari solet.
Vires, Usus, & Dosis.
In Peste est Praeservativum & Curativum.
Dosis una vel duae guttae in vino vel aceto quotidiè manè:
Vel singulis septimanis semel 8 vel 10 guttae jejuno ventri¬
lo expectato sudore assumantur. Praeservat à putredine &
nil impuri relinquit in corpore.
Correptus Peste statim ab initio accipiat à scrupulo j ad 2,
in vino, aceto rutaceo, vel alio liquore appropriato, & sudet,
potenter venenum è corpore pellit.
FLORES SULPHURIS
Crudi Sulphuris in medicina nullus debet esse usus, nisi
ad manus sit illud, quod in fodinis reperitur, & Scissile voca¬
tur, à Natura purificatum, quod cum Floribus Sulphuris ar¬
te paratis, nulla prorsus re pugnat: Nam ut hîc artificioso I¬
gne, ita illinc Naturali, pars tenuior Sulphuris attollitur ad
editiora loca, eaque & ratione plus coquitur: Ergo cum Scissi¬
le ad manus est, licet loco Florum uti: Sed quia rarò Natura
nobis copiam Scissilis suppeditat, medici Chymici coeperunt
de artificio cogitare, quo in illius penuria sublevarentur.
In agro Cracoviensi in Polonia, miro artificio Naturae
Ff 3