477
236
BASILICA.
per octiduum vel quatuordecim, dies circulabis & dige¬
res.
Vires, Usus, & Dosis.
1. In Peste maximus ejus usus, & talis, ut infectus intra 12
horas sumat cochl. j in tribus cochlearibus vini optimi, su¬
det horis tribus, & ab hac potione ad cibum ac potum capi¬
endum ad minimum sex horae interponantur.
2. Purgat caput, pectus, & omnia corporis membra prin¬
cipalia, illaque confortat; & si quae labes illis aspersa, delet, & in
pristinum naturalemque statum ea reducit, & praecavet, ne in
posterum facilè laedantur.
3. Illis benè confert, qui hydrargyro fuerunt inuncti, sua
enim penetratione omnes nervos, musculos, medullam pe¬
netrat, & quicquid noxium reperit, corrigit ac expellit.
4. In rectificatione sanguinis.
Lue Venerea.
Putredine.
Vermibus.
Puncturis laterum.
Tremore Cordis.
Febribus.
Ictero.
Potest etiam cum aliis Diaphoreticis misceri.
Dosis à cochl. semis ad cochl. integrum in aquâ ap¬
propriatâ, in haustu vini, aquâ Melissae, Cardui bene¬
dicti.
ZE¬