477
241
CHYMICA.
optimi praestantissimique Aceti commisceatur, donec formam
pastae habeat, quâ tota capsula interius repleri undique debet:
Demum fistulae, quae in medio pastae extiterit, particulae seu
frustula aliquot ex linteo (quod primo virginis menstruo, quae
annum decimum quintum nondum excesserit, madefactum
fuit) imponantur, adeo ut fistula plena prorsus & compacta
lintea existant: Foramina ejus magnitudinis esse debent, ut
per illa Bufonis pulvis tangatur ab hujusmodi frustis: Nam
ex mutua operatione oritur Sympathia utriusque, quae post¬
modum conversis gradibus per Antipathiam Venenis usque
adeo resistit & adversatur, ut ille qui hoc Amuletum de col¬
lo tempore Pestis suspensum gestaverit, liber prorsus post Dei
Providentiam & habendus & certissimè dicendus sit: Id quod
experientia & viva demonstratione callent hi, qui veram ejus
componendi rationem norunt.
Nota, aurea canna seu rimosa fistula superius postquam
referta est, optimè & diligenter obstrui debet, requiritur ergo
soperculum ad modum cochleae seu terebri ut paretur cum
annulo, sicuti ex sequenti Icone apparet.
Hh