477
255
CHYMICA.
ESSENTIA SATYRIONIS.
Quemadmodum Rhabarbarum parva elixatione amittit
vim purgantem: ita etiam Satyrion exiccatione: quamvis
enim radix sicca Spiritu vini extrahatur, operatio tamen ex e¬
jus usu nulla deprehenditur efficax: & Experientia demon¬
strat Aquam e viridi radice destillatam plus operari, quàm Pul¬
verem radicis siccae: A radice igitur humore suo adhuc im¬
buta per separationem eliciatur virtus, id quod in hanc fit sen¬
tentiam.
Recipe Primo Vere omnium Cynosorchidum specierum radi¬
ces selectas succulentas & plenas ad placitum, contunde in
mortario marmoreo. Nota, alterum è duobus testiculis sem¬
per flaccidum, mollem & rugosum abiiciendum, quia virtu¬
te contraria (quam Paracelsus Saturninam vocat) Venerem
reprimit & extinguit: adde micam unam atque alteram re¬
centis panis similacei candidissimi, misceantur omnia in
mortario lapideo diligenter, & propter lentoris dilutionem
affunde sufficientem copiam Spiritus vini Malviatici, post¬
ea in Alembico caeco in digestione lentissima Balnei pone:
Finito uno atque altero digestionis hujus mense, exprime
per praelum succum tenacem (faeces calcina & Salem ex¬
trahe candidum, sapore suavi, non urinaceo, ut reliqua ve¬
getabilium Salia) & colatum iterum in Alembicum cae¬
cum per duos menses in digestione repone, tunc flavissi¬
mus liquor, (interdum etiam rubeus) separat se se in super¬
ficiem remanentibus, in fundo faecibus impuris secernen¬
dis, quae in forma hypostasis aut sedimenti in imo resident.
Panis & Vi¬
num sustenta¬
tionis praecipua
fulcra & pro¬
creationis me¬
dia, singularia,
quia sine Cerere
& Baccho fri¬
get Venus.
Zach. cap. 9.
Sect. 17.