477
265
CHYMICA.
tempore, in exaltatione videlicet circa festum
Johannis ante novilunium.
Florum Cheyri, Verbasci, Chelidoniae
Centaur. minoris, Aristolochiae
Prunellae, Chamomillae
Consolidae mediae vel majoris ana unciam u¬
nam & semis.
Foliorum Ros. rub. unciam j semis.
Mumiae Transmarinae
Myrrhae
Thuris ana unciam j & semis.
Masticis unciam unam.
Storacis liquidae uncias duas.]
Incisis incidendis, & tritis terendis, ponantur in vase, & af¬
fundantur mensurae duae boni Spiritus vini, stent in digestio¬
ne omnia retrò fornacem vel ad Solem: Postea effundatur Spi¬
ritus vini tinctus, & faeces praelo exprimantur: Tandem adda¬
tur huic Spiritui tincto (nisi velis majoris efficaciae ergò reite¬
rare macerationem florum) olei olivarum recentis, quod su¬
pra ramenta pinguia abietina per 8 dies in digestione stetit,
libras quinque, Terebinthinae clarae nostratis, & Resinae Lari¬
ceae lotae in aqua Hypericonis lib. unam & semis: Iterum per
quatuordecim dies omnia digerantur: Ultimò abstrahatur
Spiritus vini in Balneo Mariae, tunc Balsamum manebit in
fundo Rubeum instar sanguinis.
Hyeme praedictarum herbarum semina parabilia trita Bal¬
samo iniiciantur, & ponantur in digestione, & longe poten¬
tius operabitur.
Ll