279
CHYMICA.
Paretur
Unguentum
Solem
Libra
existente.
Usus
&
Vires
Unguenti
hujus
Sym¬
pathetici.
Per
Veneficia
non
perficitur
haec
cura,
ut
imperiti
fatur
opinantur,
sed
per
medicamenti
hujus
vim
Magneticam
at¬
tractivam
à
syderibus
causatam,
quae
mediante
aëre
vulneri
adducitur,
&
conjungitur,
ut
spiritualis
operatio
in
effectum
deducatur.
Fit
inquam
propter
conjunctionem
Astralem
&
Elemen¬
talem:
Est
enim
Calor
Solis
concordat
se
cum
Terra,
ita
Per¬
sicaria
cum
morbo:
abeunte
Sole
abit
Calor,
ita
hîc
etiam.
Tria
ergò
sunt,
quae
causantur
per
hoc
Unguentum
tàm
mirabilem
effectum.
1.
Sympathia
Naturae.
2.
Influentia
corporum
Coelestium
suas
operationes
per
Elementa
perficiens.
3.
Balsamum,
quod
sanandi
virtute
praeditum
cuilibet
Homini
naturaliter
inditum
est.
Hoc
Unguento
sanantur
omnia
vulnera,
quocunque
telo,
ictu,
jactu,
cuicunque
etiam
sexui
inflicta
(ita
tamen
ut
nec
nervi,
arteriae,
nec
unum
è
tribus
principalioribus
membris
laesum
sit)
modo
telum
haberi
possit,
etiamsi
patiens
mul¬
tis
milliaribus
a
nobis
absit.
Et
quia
est
conglutinantis,
sup¬
purantis
&
renovantis
Naturae,
non
permittit,
si
debito
mo¬
do
applicetur,
ullum
noxium
symptoma
supervenire.